- ONOCROTALUS
- ONOCROTALUSHebraice chos, Graecis ὀνοκρόταλος, Romanis turo dictus est, a trua, quod vasis genus. Pomponius Pannuceatis,Mulier ubi aspexit tam mirifice tutulatam truam.Et Titinnius Setina,Cocus magnum ahenum quando fervit, paulâ confutat truâ.Unde diminut, trulla. Nekpe truam in rostro haec avis habet, cuius formam videdere est apus Bochart. Part. poster. Hieroz. l. 2. c. 20. Hinc Sabaudi vocant gutturosam, i. e. strumosam, ab ingluvie, quae in gutture, strumae instar, prominet. Et Arabas plerique alhausal, i. e. ingluviem, ac si avis tota sit ingluvies. Sic Aeliani l. 16. c. 4. Indica avis κήλας, otide triplô maior, vastô roe, magnis cruribus, habens πρηγορεῶνα καὶ ἐκεῖνον μέγιςτον, προσεμφερῆ κωρύκῳ, ing'uviem, eamque amplissimam, sacco similem: omnino est onocrotalus, qui a Graecis κήλας dictus est, propter κήλην, seu βρογχοκήλην, i. e. tumorem in gutture. Neque immerito illa ingluvies asseritur esse amplissima, cum pene amphoram aut urnam capere, nonnulli scribant. Alii Aethiopem infantulum in ea esse repertum; alii pugnum cum brachio, alii pedem cum crure usque ad genu immisisse in eam prodant, ipsô animali illaesô; alii tandem se pro cucullo capiti imposuisse, reliquô corpore a tergo dependente. Sunt et, qui nautas Aegy ptios onocrotali rostrô sentinam exhaurire scribant: Et Plain. l. 10. c. 47. faucibus ipsis inesse alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerere, mira ut sit capacitas. Mos perfectâ rapinâ, sensim inde in os reddita in veram (alii in inferam) alvum ruminantis modô referre. Unde est, quod Arabs Poeta de hoc ave ἀινιγματιζόμενος. Quaenam avis est, quaerit, quae ingeniô suô apparet hominibus mirabilis. Rostrum illi pro ventre esto et oculus in cauda: i. e. post ventrem illum, quem in orstro habet. Ab hoc igitur sive ventre, sive sacco aut trua, quae ab inferiore rostri parte dependet, ab hebraeis dicta avis τοῦ chos, i. e. vasis seu poculi: cui coniecturae non parum favet in Psalmo 102. v. 7. locus, ubi dicitur, Smilis factus sum pelicano deserti et fui, ut chos (onocrotalus) solitudinum. Ita enim hae duae aves affins sunt, ut etiam doctissimi eas saepissme sumant promiscue; in quibus Oppianus in Ixeuticis: ubi πελεκίνῳ, i. e. pelicano, tribuiter, κόλπος i. e. sinus quidam, ante pectus dependens, in quem cibum omnem aliquantisper recondit. Porro, Onocrotalus, in esertis locis habitare amat, Hieronym. in Esai. c. 34. v. 11. et duo eius genera sunt, aliud aquatile, aliud solitudinis. Idem in Sophoniam c. 2. v. 14. Proinde Damir c. albugia, seu de Onocrotalo, sect. de eius esu, licitum qudem esse concludit, non tamen vi regulae generalis, quae Mahumetanis concedit omnium avium aquaticarum esum, Quia currit haec ratio in iis avibus, quae in aquis semper manent: at haec avis modo in aqua degit, modo ab ea divellitur, ut secedat videl. in intimam solitudinem. Vocem quod attinet avis huius, maestum illa aliquid ac horribile habet. Aelian. d. l. φθέγμα δὲ ἔχει καὶ μάλα ἀπηχές, Vocem habet valde absonam. Graecis dictus est ὀνοκρόταλος, quasi rudat instar asini: et nonullis Arabum, camelus aquae, quasi blateret in cameli modum. Hic Albertus; Quasi cornu sonans horribilem vocem emittit; et Olaus, Magnum clamorem edit instar botauri avis, i. e. ardeae stellaris, quae voce suâtauri mugitum initatur. Reperitur ea circa Syriae Antiochiam et Palaestinae Gazam, ac in Aegypto frequens est. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.